- MULSUM
- MULSUMGraece ὀινόμελι, potus est ex vino et melle; cuius conficiendi rationem accurate docent Dioscor. l. 5. c. 8. Palladius l. 11. c. 17. et Auctores Geoponican l. 8. c. 25. Plin. quoque obiter l. 22. c. 24. Nec Talmudicos id praeteriit; in Tract. de Idolol. c. 2. fol. 30. autem ubi ad quaestionem; Quid sit ὀινόμελι? respondent, esse vinum et mel et piper, simul mixta et temperata: quae tamen descriptio potius ad conditum pertinet; cum mulsum per se bibatur, absque aliorum odorum conditura. Quaerit denique Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. cur ex recenti melle et vetusto vino mulsum optime temperetur? Sed et mulsi poetae frequenter meminerunt, Plautus in Persa Actu 1. Sc. 3. in Sticho Actu 2. Sc. 1. Horatius l. 2. Sat. 2. et 4. Virg. Georgie. l. 4. Martial. l. 14. Epigr. 97. et l. 13. Epigr. 108. Alii, quibus Homerum praeivisse volunt, Iliad. x. v. 234. ubi Circe,——— ——— μέλι χλωρὸνΟ᾿ίνῳ Πραμνὲιῳ ἐκύκα, —————— ——— Mel recensVino Pramnio miscuit.Quin olim ante Circen, Aristaeum primum omnium (aiunt) mel miscuisse vino, ita Plin. l. 14. c. 4. Cum tamen Plutarchus ὀινόμελι inter ea censeat, quae nuper inventa sunt, Symposiac. l. 8. quaest. 9. Πολλὰ γὰρ τῶ ἀγεύςτων καὶ ἀβρώτων πρότερον, ἥδιςτα νῦν γέγονεν, ώσπερ ὀινόμελι καὶ μήτρα, Multa enim, quaegustariolim et comedi non solebant, nunc pro suavissimis habentur, ut mulsum et vulva. Sed forte Veterum inventis tam multa addidit gula recentiorum, ut res nova potuerit haberi. Itaque ne nomen quidem ὀινόμελι uspiam exstat ante Dioscoridem. Et in Nehemia, c. 8. v. 40. Hebraea solum habent, Bibite dulciai Graeca vero versio, Πίετε γλυκάσματα. Vide quoque 3. Esdr. c. 9. v. 52. At quam salubris Mulsi usus, Plin. enarrat. l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleraverunt, neque aliô ullô cibô, celebri Pollionis Romul; exemplô. Centesimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quânam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custodîsset, At ille respondit, Intus mulsô, foris eleô. Quod apophthegma ex Diphane petitum, Δημόκριτος δε ἐρωτηςθεὶς, Πῶς ἄν ανοσοι καὶ μακραίωνες γίγνοιντο οἱ ἄνςθρωποι; εἶπεν, Εἰ τὰ μὲν ἔζωςθεν ἐλαίῳ τού σώματος, τὰ δε ἔνδοςθεν μέλιτι χρίσαιντο. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 11. et 12. Et quidem apud Romanos, ex vinis id hisce fortibus et austeris, etat Falernum et Massicum: cuiusmodi vino miscebant inprimis mel Atticum, vel etiam Siculum, quod bonitate erat proximum, ut est apud Martialem. l. 13. Epigr. 104. et 105. Idem Epigr. 108. cui lemma, Mulsum.Attica nectareum turbatis mella Falernum,Misceri decet hoc a Ganymide merum.In antecoenio tamen minus id laudabatur, quod ex vino esset Falerno; eoque nomine Aufidium damnat Horatius l. 2. Sat. 4. quod primis etiam poculis hôc uteretur, cum lene mulsum tum sit conventientius. A Mulso differt vinum melitites, quod illud ex austero et vetere siebat vino, ac melle exiguo: istud adiectô ad quinque austeri congiô mellis unô et salis cyathô, Dioscor. l. 5.c. 15. Item μελίκρατον, in quo recens aqua miscebatur melli ad usum repentinum: Γ῾δρόμελι quoque, quod ex veteri fiebat mistura; cuiusmodi potu, vini locô, Celtiberi olim usi, apud Diodorum l. 5. Taulanrii Illyridis populi, ac Epidamno vicini, apud Thucydidem; et Graeci, ante vinuminventum, apud Plutarchum Symposiac. Quaestion. l. 4. Quaest. 5. Quam in rem vide plura apud G. I. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 4. c. 79. ut et supra in Conditum, Medo et Mellita. Addam saltem, de Mulsi pocillo Iovi voto, locum Livii l. 10. c. 42. Bello Samniticô Consul Romanus in ipso discrimine, quô Templa Diis immortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum, id votum Diis cordi fuit: et auspicia in bonum verterunt etc. Vide quoque supra December, ubi de Angeronalibus, et infra Sitis prima, ubi de Mulsi divisione, Natali die, qpud Romanos, nonnumquam fieri solitâ, itidem supra, voce Divisio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.